monumenta.ch > Lucanus > sectio 240 > sectio 878 > 55 > sectio 371 > sectio 567 > sectio 288 > sectio 259 > sectio 747 > csg213.41 > 5 > 15 > sectio 378 > sectio 158 > sectio 190 > sectio 16 > sectio 316 > sectio 568 > sectio 120 > sectio > 24
Hieronymus, De viris illustribus, XXIII. <<<     >>> XXV.

Hieronymus, De viris illustribus, CAPUT XXIV.

1 Melito Asianus, Sardensis episcopus, librum imperatori M. Antonino Vero, qui Frontonis oratoris discipulus fuit, pro Christiano dogmate dedit.
2 Scripsit quoque et alia, de quibus ista sunt, quae subiecimus: De Pascha libros duos, de Vita Prophetarum librum unum, de Ecclesia librum unum, de Die Dominica librum unum, de Sensibus librum unum, de Fide librum unum, de Plasmate librum unum, de Anima et Corpore librum unum, de Baptismate librum unum, de Veritate librum unum, de Generatione Christi librum unum, de Prophetia sua librum unum, de Philoxenia librum unum, et alium librum qui Clavis inscribitur; de diabolo librum unum, de Apocalypsi Ioannis librum unum, περὶ Ἐνσωμάτου Θεοῦ librum unum, et Ἐκλογῶν libros sex.
3 Huius elegans et declamatorium ingenium Tertullianus in septem libris, quos scripsit adversus Ecclesiam pro Montano, cavillatur, dicens eum a plerisque nostrorum prophetam putari.
4 Μελίτων Ἀσιανὸς, Σαρδέων, Ἐπίσκοπος βίβλον βασιλεῖ Μάρκῳ Ἀντωνίνῳ Βήρῳ, ὃς Φρόντωνος τοῦ ῥήτορος μαθητὴς ἐγεγόνει, ὑπὲρ τοῦ τῶν χριστιανῶν δόγματος ἐπέδωκεν.
5 Ἔγραψε δὲ καὶ ἕτερα, ἀφ' ὧν τάδε ὑπετάξαμεν· περὶ τοῦ Πάσχα λόγους δύο, περὶ Βίου πρωφητικοῦ λόγον ἕνα, περὶ Ἐκκλησίας λόγον ἕνα, περὶ Ἡμέρας Κυριακῆς λόγον ἕνα, περὶ Διανοίας λόγον ἕνα, περὶ τῶν Πιστῶν λόγον ἕνα, περὶ Πλάσεως ἕνα, περὶ Ψυχῆς καὶ σώματος ἕνα, περὶ Βαπτίσματος ἕνα, περὶ Ἀληθείας ἕνα, περὶ Γεννήσεως Χριστοῦ ἕνα, περὶ Προφητείας ἰδίας ἕνα, περὶ Φιλοξενίας ἕνα, καὶ ἕτερον λόγον ὃς ἐπιγράφεται Κλεὶς, περὶ Διαβόλου ἕνα, περὶ Ἀποκαλύψεως Ἰωάννου ἕνα, καὶ περὶ τοῦ Ἐνσωμάτου θεοῦ λόγον ἕνα, Ἐκλογῶν λόγους ἕξ.
6 Τούτου τὴν εὐφυΐαν ἐπαινῶν Τερτυλλιανὸς ἐν τοῖς ἑπτὰ λόγοις, οὓς ἔγραψε κατὰ τῆς Ἐκκλησίας ὑπὲρ Μοντανοῦ, λέγει ὅτι πολλοὶ τῶν ἡμετέρων νομίζουσιν αὐτὸν προφήτην.
Hieronymus HOME

bnf12161.71 bnf15085.137 hab79.82

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik